monumenta.ch > Hieronymus > sectio 100 > 43 > sectio 60 > sectio 20 > sectio 34 > sectio 49 > 4 > sectio 210 > sectio 18 > sectio 49 > sectio 67 > sectio 326 > 5 > sectio 239 > 6 > 6 > sectio 31 > 1
Ambrosius, Epistolarum classis I, 56, . . . <<<     >>> 2.

1.

1 Non habet quod urgeat Evagrius, et habet quod metuat Flavianus, ideoque refugit examen.
2 Dent fratres veniam dolori iusto; quia propter ipsos universus orbis concutitur, et illi tamen nostro non compatiuntur dolori.
3 Perstringi saltem se aequanimiter ferant ab iis, quos vident sua per tantorum curricula temporum vexari intentione.
4 Inter hos etenim duos nihil, quod ad Christi pacem pertineat, eligentes gravis toto orbe stabat discordia.